HISTORIA LIBRI NUMERORUM

CAPUT XIV: De electione septuaginta seniorum

#Num. XI

Ortum est autem murmur populi contra Dominum dolentis pro labore, et accensus ignis in ira Domini, devoravit extremam partem castrorum, illos scilicet qui retro longe erant. Oravit Moyses ante Dominum, et absorptus est ignis, vocavitque nomen loci illius Incensio; tamen non fuit hoc mansionis nomen. In eadem quoque mansione, vulgus promiscuum, quod ascenderat cum eis, id est servi et ancillae Aegyptii, et multi de Israel pariter cum eis flagrabant desiderio carnium. Carnium nomine, non solas carnes, sed aliorum ciborum etiam abundantiam intelligimus. Unde nec in querela eorum de carnibus legitur, cum dixerunt: Recordamur piscium quos comedebamus gratis in Aegypto, in mentem veniant nobis cucumeres, et pepones, porrique, et cepae et allia; anima nostra arida est; nihil vident oculi nostri nisi manna. Audivitque Moyses populum flentem, et intolerabilis res visa est ei, quia et ab eo escas petebant. Et ait ad Dominum: Cur imposuisti populi hujus pondus super me? nunquid ego concepi, et genui multitudinem omnem hanc? Obsecro, aut aliter provideas, aut interficias me. Cui Dominus. Congrega mihi septuaginta viros de senioribus Israel, quos meliores nosti ad ostium tabernaculi, et auferam de spiritu tuo, tradamque eis, ut sustentent tecum onus populi, et populo dices: Cras dabo vobis carnes usque ad mensem dierum, id est quae sufficient ad mensem, etiam usque ad nauseam. Et dicitur large nausea, pro vomitu. Proprie est enim vomitus ille qui excitatur fetore sentinae. Ablatio, quidem spiritus Moysi, et traditio aliis, non est intelligenda divisio spiritus ejus per partes, vel imminutio; sed illuminatio aliorum ad regendum populum, per eamdem specialem gratiam, per quam et Moyses illuminatus erat, sicut de igne unius lucernae, multae illuminantur, sine sui diminutione. Electos itaque septuaginta viros duxit Moyses ad ostium tabernaculi, praeter duos, qui in castris remanserant, non ex contemptu, sed quia reputabant se indignos, quorum unus vocabatur Eldad, et alter Medad, et erant, ut aiunt Hebraei, fratres Moysi ex matre, sed non ex patre. Descenditque Dominus per nubem, et requievit spiritus in eis qui stabant cum Moyse, et prophetabant. Sed, et duo qui remanserant in castris, prophetaverunt, nec postea siluerunt, id est semper deinceps vocati sunt prophetae. Et rediit Moyses cum illis ad castra.